- PALATINUS Mons Romae
- PALATINUS Mons Romaeinhabitatus longô tempore ante urbem conditam a Valentiâ Itali filiâ, inde ab Euandro, qui et arcem in eo constituit. Idem inter septem colles praecipuus, ideoque celebris prae reliquis, varias sui nominis causas habet apud auctores bonos. Nam et Palatium dictum constat, quod Arcades cum Euandro palantes, i. e. nullô ordine vagantes in illum locum venerint, Varrone l. 4. de LL. teste. Quamquam alii nomen trahant a Palatinis, i. e. Aboriginibus, quod hi venientes ex agro Reatino, qui appellatur Palatium, ibi consederint. Addit Varro, existimare nonnullos, inditum hoc illi nomen, a Palatia Latini uxore. Sunt qui a Pallante Euandri proavo deducunt. Alii a Palatho Hyperborei filiâ, quae ex Hercule Latinum suscepit; nonnulli a sepulto Pallante, quem a Turno occisum canit Virgilius. Liv. l. 1. c. 5. primo vocatum censet Palantium, a Palanteo Arcadiae urbe, inde Palatium. Praeter hos omnes, sunt qui a pecorum balatu, quae ibi solebant pasci, anteaquam incoleretur, nomen eius derivant, quapropter Balantium nominavit vetus Poeta Naevius, cui et Festus astipulari videtur his verbis: Palatium mons Romae est appellatus, quod ibi pecus pascens balare consueverit. Solinus vero scribit, quosdam auctores esse, datum ei nomen a Pale, pastorum Deâ, Fungerus. Vide Voss. in Palatium. Nunc monte Palatino, eiusque pars Foro Boario obversa Palazio magiore, a palatio Caesarum ibi alias excitato. Virgilius illis, qui ab Euandro, in proavi Pallantis memoriam, monti nomen volunt impositum, adstipulari videtur, Aen. l. 8. v. 53.—— —— Posuêre in montibus UrbemPallantis proavi de nomine Pallanteum.Vide Servium ad loc. Quidquid sit autem de origine nominis, hoc certe constat, inquit Rosin. l. 1. Antiqq. Rom. c. 2. et 4. Romulum hunc montem primum omnium murô cinxisse, et in eo Romam quadratam condidisse, quae postea additis semper aliis atque aliis montibus collibusque Pomeriô prolatô ampliata, et Urbs septicollis, ut saepenumero ab Historicis vocatur, facta est. Fabius tamen apud Sigonium de Iure Rom. l. 1. c. 2. Romam, ut primo condita erat, in formam arcus, cuius nervum Tibris efficeret, delineâsse legitur. Non alium autem locum Romulo placuisse, in quo Urbem conderet, propterea ait Rosinus ex Dionysio, quod Mons hic fratribus expositis incolumitatem ac educationem praebuisset, auspiciô insuper 12. vulturum, qui Romulo Imperium addixerant, accedente. Hinc non a Romulo solum ac Tullo Hostilio is habitatus, sed in eo sedes fixa est Imperii etiamsequentibus temporibus et domus seu Regia Augustorum: cum ab Octavio Augusto deinceps omnes Imperatores Romani non alibi, quam in Palatio, habitaverint. Quô factum, ut hodieque cuiusvis Principis Aula ac splendidi hominis domus Palatium nuncupetur. Coeterum, cum ex tribus his gentibus, Ramnensibus, qui cum Romulo primo urbem condidêre, ex Pastoribus Albanis aliquotque aliis Graecanici generis mixti: Sabinis; qui dein Tatienses dicti, a Tatio Rege et colluvie Etruscorum, Ardeatium, Litinorum etc. qui Luceres appellati sunt, Populus Rom. primitus constitisset, Albani coeterique primô locô memorati Palatium et Caelium montes habitaverunt: loca inter Palatium et Capitolium plana, atque circum Forum, incolentibus Luceribus. Templa aliaque celebria aedificia, quae in hoc monte olim fuêre, recitantur ab Onuphrio Panvinio in reg. 10. eque illo a Ioh. Rosino Antiqq. Rom. l. 1. c. 12. quorum aliqua infra exhi bentur, Templa nimirum Aedesque: hodie suffossionibus et subterraneis specubus totus est quasi pensilis, et aut ruinis deformatus aut herbis occupatus. Habet autem ad Ortum Suburam et Caelium; ad Occasum Forum Romanum et Capitolium, ad Meridiem Circum Maximum et Aventinum; ad Septentrionem, viam Sacram et Templum Pacis, Rosin. l. eod. c. 4. Addam, inprimis celebrem hunc montem Asylô fuisse, a Rom ulo institurô, ut omnes, cuiuscumque etiam facinoris rei, eo confugientes salvi essent; quemadmodum idem de Cadmo, cum Thebas conderet, legimus: Crotoniatae quoque parem immunitatem iis, qui ad Deorum aras confugissent, indulsêre, ut docet Alex. ab Alex. Genial. dier. l. 3. c. 20. TEMPLA, AEDES, AEDICULAE IN HOC MONTE. Apollinis Palatini templum, dedicatum ab Augusto, ubi lychnuchi pendebant instar arboris mala ferentis: cum porticu et area, in qua fuerant simulacra Dei Apollinis, opus Scopae. Insignis ibidem fuit Poricus templi Apollinis cum statua M. Varronis. Augusti templum. Consi aedes. Deae Viriplacae aedes. Diiovis aedes. Febris Templum cum ara. Fidei templum. Fortunae Vicinae aedes. Iovis Arbitratoris Pantapilon. Propugnatoris, Templum. Statoris, Templum. Victorisaedes. Templum. Iunonis Sospitae Delubrum. Larum Sacellum in Velia. Latonae Delubrum. Matris Deûm seu Magnae Matris Templum cum simulacro eius ex Pessinunte advecto. Minervae Delubrum. Orci aedes. Palatii delubrum. Quirini Templum, prope Lupercal, ubi erat signum lupae, praebentis duobus pueris, Romulo et Remo, mammas. Rhamnusiae aedes. Vestae aedes. Victoriae aedes. Victoris Iovis, vide supra. Volupiae Sacellum. Adde Auguratorium, Iovis Cenationem, aram Febris et Palatinam etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.